Завдання 9 4 страница

3. Socrătes suadēbat discipŭlis, ut, qui formōsus esse sibi viderētur, cavēret, ne dignitātem corpŏris malis morĭbus dedecorāret; qui vero deformis esset, opĕram daret, ut pulchritudĭne anĭmi deformitātem vultus tegĕret.

4. Cimon, cum complurĭbus locis praedia hortosque habēret, tantā libertāte fuisse dicĭtur, ut nunquam in eis custōdem poneret fructus conservandi gratiā, ne impedīret, si quis furāri eos voluisset.

5. Quanta multitūdo homĭnum convenĕrit ad hoc judicium, vides; quae sit omnium homĭnum exspectatio, quae cupiditātes, ut judicia sevēra fiant, intellĕgis.

6. Popŭlus, audītis in theātro Vergilii versĭbus, surrexit universus et forte praesentem spectantemque Vergilium venerātus est sic, quasi imperatōrem.

7. Consul Aemilius Paulus, qui in pugna vulnus grave accēpit, equĭti suo: “Fuge, - inquit, - Romanisque nuntia, ut urbem muniant et defendant, ne eam hostes expugnent”.

8. Cum Darēus in fuga aquam turbĭdam bibisset, negāvit unquam se bibisse aquam jucundiōrem. Nunquam videlĭcet sitiens bibĕrat.

9. Lucius Cassius, quem popŭlus Romānus verissimum sapientissimumque judĭcem putābat, in causis dicendis quaerĕre solēbat, cui bono fuisset. Et nunc hac dictiōne utĭmur: “Cui bono? Cui prodest?”

10. Pyrrhus, rex Epīri, cum Romānos ad Heraclēam vicisset, tamen sensit, quam grave et diuturnum bellum contra Romānos futūrum esset.

11. Cum Caesări nuntiātum esset milĭtes suos, novā speciē Germanōrum terrĭtos, in magno timōre esse, hos in contiōnem convocāvit et oratiōnem habuit, quā horum anĭmos confirmāvit.

12. Nisi gravissĭmo morbo pedum octāvum jam mensem impedītus essem, ad te jam pridiem advenissem.

13. Nota sunt haec Quintiliāni verba: “Musae, si Latīne loqui vellent, Plautīno sermōne loquerentur”.

14. Cántĭca gígnit amór, et amórem cántĭca gígnunt.

Cántandúm (e)st, ut amétur, et, út cantétur, amándum.

15. Scriptōres Romāni putābant nihil tam operōse ab aliis perfectum esse, quod non Caesăris commentariōrum de bello Gallĭco elegantiā superarētur.

16. Et gaudium mihi, et solacium in littĕris, nihil tam laetum, quod his laetius sit, tam triste, quod non per has minus triste sit.

17. Alĭquis vir bonus nobis eligendus est ac semper ante ocŭlos habendus, ut, quasi illo praesente, vivāmus et, illo vidente, omnia faciāmus.

18. Plinius Secundus in sua “Historia naturāli” de illo clarissimo Apelle, pictōre Graeco, scripsit industriam hujus tam maxĭmam fuisse, ut nulla dies eī sine linea esset. Unde proverbium: nulla dies sine linea.

19. Plerīque lacrĭmas fundunt, ut aliis dolōrem suum ostendant; spectatorĭbus absentĭbus, īdem siccos ocŭlos habent. Nam notum est: “ílle dolét veré, quí sine téste dolét.”

20. Exsŭles redeuntes, cum de summo monte patriam procul vidissent, gaudio lacrimavērunt: “Et fumus patriae nobis dulcisque et jucundus”.

21. Chilon, cum aliquado inter patrem et filium judex esset, filio: “Si mala, – inquit, – causa tua erit, damnabĕris, si bona, non minus damnabĕris, quod patrem accusavisti”.

22. Solon aliquando inter convivium silēbat et a Periandro, tyranno Corinthi, interrogātus est: “Tacesne, quod verba tibi desunt, an studes, ut stultitiam tuam silentio occultes?” Tum Solo: “Si stultus essem, non tacērem”.

23. Nihil melius quam illud Leonĭdae dictum. Cum Lacedaemonii in Thermopylis adversus ingentes barbarōrum copias proeliarentur et unus e legātis Persārum dixisset: “Prae sagittārum multitudĭne solem non videbĭtis”, Leonĭdas: “In umba igĭtur, – inquit, – dimicabĭmus”.

24. Agis, rex Lacedaemoniōrum, cum quosdam timēre hostium multitudĭnem audivisset: “Non interrogandum est, – inquit, – quot sint hostes, sed ubi sint”.

25. Athenienses Socrătem morte punivērunt, quod novos deos introducĕre videbātur. Protagŏram quoque philosŏphum, qui ausus erat scribĕre se ignorāre, an di essent, Athenienses capĭtis damnavērunt, sed ille Athēnis fūgit et naufragio periit.

26. Bias, unus e septem sapientĭbus, cum patria ejus a hostĭbus expugnāta esset et omnes cives, multa de suis rebus secum asportantes, in fuga essent, interrogātus est, cur nihil ex bonis suis servāret. Tum: “Omnia, – inquit, – mea mecum porto”.

27. Diagŏras philosŏphus, qui atheus dicĭtur, cum ei naviganti vectōres, adversā tempestāte timĭdi et perterrĭti, dicĕrent non injuriā sibi illud accidisse, quod talem atheum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eōdem cursu multas alias laborantes naves quaesivitque, num in iis quoque navĭbus Diagŏram vehi credĕrent.

28. Notum est illud Quinti Ennii poētae: “Quem metuunt, odērunt”. Similĭter imperātor Caligŭla, omnium imperatōrum Romanōrum crudelissĭmus, cum sciret, quam invīsus civĭbus suis esset, dicĕre solēbat: “Odĕrint, dum metuant”.

29. Cum Philippus, Macedŏnum rex, post proelium, apud Chaeronēam comissum, ad Archedāmum, Lacedaemoniōrum regem, littĕras, superbiae plenas, dedisset, hic rescripsisse dicĭtur: “Si umbram tuam mensus eris, eam non majōrem esse, quam ante victoriam, intellĕges”.

30. Pyrrhus, cum Apollĭnem de exĭtu belli, quod cum Romānis gestūrus erat, interrogavisset, hoc responsum ambiguum accēpit: “Puto te Romānos vincĕre posse”.

31. Corvus, caseo rapto, cum praedā in arbŏrem volāvit. Vulpes casei cupĭda: “Quam pulchrae, – inquit, – pennae tuae sunt! Quanta est pulchritūdo corpŏris tui et capĭtis! Si vocem dulcem habēres, nemo te superāret!” His verbis audītis, corvus stultus, de caseo non cogĭtans, cantāvit, ut vocem suam ostendĕret. Illo autem cantante, vulpes praedam abstŭlit.

32. Socrătes aliquando parvam domum sibi aedificāvit. Tum Atheniensis quidam interrogavisse dicĭtur: “Sed cur tu, talis vir, tam parvam domum tibi posuisti?” “Utĭnam, – inquit Socrătes, – hanc veris amīcis impleam!”

33. Caesar certior factus est Helvetios, rapientes et diripientes, per agrum Aeduōrum iter facĕre. Quā de causā putābat eos, per Provinciam Romānam iter facientes, ab injuriā temperatūros non esse. Ităque legātis Helvetiōrum respondit se diem sumptūrum esse, ut consilium capĕret.

34. “Videant consŭles, ne quid res publica detrimenti capiat”. Hōc senātūs consultō consŭles Romāni domi militiaeque imperium atque judicium summum accepērunt.

35. Pythagŏras, cum, Tarquinio Superbo regnante, in Italiam venisset, ita Magnam illam Graeciam disciplīnā atque auctoritāte tenuit, ut multa saecŭla postea nulli alii docti esse viderentur.

36. Homo quidam, cum, asĭnis suis numerātis, sensisset unum eorum deesse, irātus accusāre furti vicīnos coepit, oblītus se illi asĭno insidēre, quem amisisse se arbitrabātur.

37. Philosŏphus quidam, cum vidēret homĭnem, veste pulchrā gloriantem, vestem manu tetĭgit et: “Hanc enim, – inquit, – ante te ovis gerēbat, et tamen ovis erat”.

38. Romae mos erat aera aliēna in Kalendis solvi. Octaviānus Augustus, cum homĭnes alĭquos nunquam solutūros significāre vellet: “Ad Kalendas Graecas solutūros”, – dixit; notum enim est Kalendas Graecas defuisse.

39. Lacedaemonii quidam interrogāti, quā de causā nunquam leges mutārent, dixērunt: “Ne serviant leges hominĭbus, sed homĭnes oboediant legĭbus”.

40. Homo quidam stultus, cum audivisset corvos ducentos annos vivĕre, ipse expertūrus erat, num hoc verum esset. Corvum parvum in cavea inclūsit et ipse aluit.

41. Helvetii frumentum omne, praeterquam quod secum portatūri erant, combussērunt, ut, domum reditiōnis spe sublāta, ad omnia pericŭla subeunda paratiōres essent.

42. Ad Caesărem legāti Gallorum in castra venērunt colloquendi causā. Caesar autem putābat sibi neque legātos audiendos, neque condiciōnes accipiendas esse.

43. Prófēcít potó Mithridátes sáepe venéno,

Tóxĭca né possént sáeva nocére sibí.

Tú quoque cávistí cenándo tám male sémper,

Né possés unquám, Cínna, períre famé. (Martialis)

44. Cum Athēnis ludis senex quidam in theātrum venisset, in magno consessu nemo civium suōrum locum ei dedit. Cum autem ad Lacedaemonios accesisset, qui, legāti cum essent, certo in loco sedēbant, consurrexērunt omnes et senem illum sessum accepērunt. Quibus cum a toto consessu multus plausus darētur, unus e Lacedaemoniis: “Athenienses, – inquit, – sciunt, quae recta sint, sed facĕre nolunt”.

45. Epaminondas, cum animadvertĕret mortifĕrum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastīli in corpŏre remansĕrat, extraxisset, anĭmam statim emissūrum, usque eo retinuit, quoad renuntiātum est vicisse Boeōtos. Id postquam audīvit: “Satis, – inquit, – vixi. Invictus morior”. Tum, ferro extracto, confestim exanimātus est.