Завдання 9.

Завдання 2.

Завдання 9.

1. Litterārum radīces amārae sunt, fructus dulciōres.

2. Nihil scribis, neque ad te scripsĕram ut me levavĕrat tuus adventus, sic discessus afflixit.

3. Faciam, si potuĕro.

4. Calchas sacerdos Graecis in Trojam navigantibus: “Non solventur naves, – inquit, – priusquam Agamemnŏnis filia immolāta erit.”

5. Veritātem laborāre nimis saepe, ajunt, exstingui nunquam.

6. Dux jurāvit se nisi victōrem in castra non reversūrum esse.

7. Multos scriptōres rerum suārum Magnus ille Alexander secum habuisse dicĭtur.

8. Artes innumerabĭles repertae sunt, docente naturā.

9. Caesar, Gallis devictis, Romam rediit.

10. Leges Aeduōrum duo ex unā familiā, utrōque vivō, magistrātus creāri vetābant.

11. Mortalĭbus mos est ex magnis majōra cupiendi.

12. Cato delendam esse Carthagĭnem pronuntiābat, Scipio Nasīca – servandam.

13. Fiat justitia et pereat mundus!

14. Homo, ne sit sine dolōre, fortūnam invenit.

15. Alexander edixit, ne quis ipsum alius, quam Apelles, pingĕret, – quam Pyrgotĕles, scalpĕret, – quam Lysippus, ex aĕre ducĕret.

16. Zenōnem, cum Athenis essem, audiēbam frequenter.

17. Plato varios Socrătis sermōnes immortalitāti scriptis suis tradĭdit, cum Socrătes ipse littĕram nullam reliquisset.

18. Lac gallinaceum si quasīvĕris, invenies.

19. Bene dormit, qui non sentit quam male dormiat.

20. Diogĕnes aliquando accensam lucernam manū tenens in forō ambulābat, cum dies esset. A civĭbus interrogātus, cur lucernam accendisset: “Homĭnem, – inquit, – quaero”.

Варіант 2

Завдання 1.hic peditātus noster.

a)ad-vĕnio, vēni, ventum, īre 4;

b)do, dĕdi, dătum, dăre 1;

c)neco, āvi, ātum, āre 1;

d)habeo, ui, ĭtum, ēre 2;

e)occīdo, cīdi, cīsum, ĕre 3.

Завдання 3.notus erat, necāvĕrant, impedīvĕrint, veniēmus, sunt juncta, occupāvērunt, vidētur, vivĭmus, vivāmus, date, ploret, uterentur, parāret, conjunxisset, sequĭtur.

Завдання 4.posse, delētum iri, translāta esse, advenientĭbus, necāto, nuntiātā, dixisse, genuisse.

1. Adventus peditātus nostri hostĭbus notus non erat.

2. Graeci homĭnes deōrum honōres tribuunt iis viris, qui tyrannos necāvĕrant.

3. Nisi nives iter nostrum impedīvĕrint, veniēmus.

4. Labor voluptasque, dissimillĭmă naturā, societāte quādam inter se naturāli sunt juncta.

5. Scio quidvis homĭni accidĕre posse.

6. Oracŭlum datum erat Trojam a Graecis delētum iri.

7. Disciplīna druĭdum in Britanniā reperta atque inde in Galliam translāta esse existimātur.

8. Graeci, advenientĭbus Persis, Thermopylas occupāvērunt.

9. Caesăre necāto, triumvīri rem publĭcam obtinuērunt.

10. Anaxagŏram ferunt, nuntiātā morte filii, dixisse: «Sciēbam me genuisse mortālem».

11. Multa ignoscendo fit potens potentior.

12. Pendēmus toti ex aliēnis judiciis, et id optĭmum nobis vidētur, quod petitōres laudatoresque multos habet, non id, quod laudandum petendumque est.

13. Amīci, dum vivĭmus, vivāmus!

14. Date puĕro panem, ne ploret!

15. Lycurgus instituit, ut omnes Lacedaemonii sine ullō discrimĭne commūni mensā uterentur.

16. Philippus, cum bellum contra Persas parāret, occīsus est.

17. Cum Spartăcus cum sociis, servis et ingenuis se conjunxisset, ingentes copias comparāvit easque multum exercuit.

18. Desĭnes timēre si sperāre desiĕris: nam spem metus sequĭtur.

19. Multi nesciunt, quam vim scientia habeat.

20. Cum Alexander Magnus pirātam comprehensum interrogāvisset, quō jure maria infestāret, ille: “Eōdem jure, – inquit, – quō tu orbem terrārum. Ego, quia parvō navigiō id facio, pirāta vocor, tu, quia id magnō exercĭtu facis, imperātor”.

Варіант 3

Завдання 1.hic dies omnis.

Завдання 2. a) vinco, vīci, victum, ĕre 3;

b) con-fŭndo, fūsi, fūsum, ĕre 3;

c) intellĕgo, xi, ctum, ĕre 3;

d) repudio, āvi, ātum, āre 1;

e) accĭpio, cēpi, ceptum, ĕre 3.

Завдання 3. finiunt, fuit, vastāvĕrant, strinxĕrit, reperti sunt, audiēbat, utebātur, habeas, vivam, redigĕret, venissem, volui, possim, irascĕrer, fuĕrit.

Завдання 4. esse, esse moritūros, disposuisse, deliberante, superātis, comparāta, delectis.

Завдання 9.

1. Galli spatia omnis tempŏris non numĕrō diērum, sed noctium finiunt.

2. Ea causa belli fuit, quod Romāni agrum Sabīnum ferrō ignique vastāvĕrant.

3. Qui prior strinxĕrit ferrum, ejus victoria erit.

4. In omnĭbus saecŭlis pauciōres viri reperti sunt, qui suas cupiditātes, quam qui hostium copias vīcērunt.

5. Mendācem memŏrem esse oportet.

6. Medĭci nunquam aegris dicunt illō morbō eos esse moritūros.

7. Pisistrătus primus Homēri libros, confūsos antea, sic disposuisse dicĭtur, ut nunc habēmus.

8. Romā deliberante, Saguntum periit.

9. Alpĭbus superātis, Hannĭbal in Italiam vēnit.

10.Caesar re frumentaria comparāta equitibusque delectis, iter in ea loca facĕre coepit, quĭbus in locis esse Germānos audiēbat.

11.Saepe metuendo sapiens evītat mălum.

12.Atŏmus est corpuscŭlum minūtum et individuum, quō in explicanda origĭne mundi utebātur Democrĭtus et post eum Epicūrus.

13.Utĭnam bonos amīcos habeas!

14.Nihil aliud curo, quam ut bene honesteque vivam.

15.Dareus, ut Graeciam redigĕret in suam potestātem, classem quingentārum navium comparāvit.

16.Cum in tabernam vēnissem, ibi et cenāre et noctem agĕre volui.

17.Quid mihi jucundius, quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribĕre ad te, aut tuas legĕre littĕras?

18.Socrătes servo: “Caedĕrem te, – inquit, – nisi irascĕrer”.

19.Ex epistŭlis Demosthĕnis intellĕgi licet, quam frequens fuĕrit Platōnis audītor.

20.Cum Alexander Darei condiciōnes repudiāvisset, Parmenio: “Ego, – inquit, – si Alexander essem, pacis condiciōnes accipĕrem”. Cui ille: “Ego quoque accipĕrem, si Parmenio essem”.

Варіант 4

Завдання 1.quae res jucunda.

Завдання 2. a) a-mitto, mīsi, missum, ĕre 3;

b) tra-do, dĭdi, dĭtum, ĕre 3;

c) navĭgo, āvi, ātum, āre 1;

d) doleo, ui, ,ēre 2;

e) pingo, pinxi, pictum, ĕre 3.

Завдання 3. exspectābam, fēcĕrat, minuit, mutābĭtis, audivĕritis, appellātus erat, multātus est, natus est, faciāmus, sis, habērent, reverterētur, venisset, delectātus sim, vellet.

Завдання 4. invidēre, fuisse, movēri, regnante, amissis, accessisse, pollicĭtus esse, traditūrum esse, quaesivisse.

Завдання 9.

1. Diem ex die littĕras tuas exspectābam.

2. Tandem exspectāta lux omnia, quae terribiliōra nox fēcĕrat, minuit.

3. Sententiam mutābĭtis, si omnia audivĕritis.

4. Titus Manlius, qui Capitolium servāvĕrat et Capitolīnus appellātus erat a Romānis, postea a civĭbus morte multātus est.

5. Inter omnes constat malos homĭnes virtūti aliēnae et fortūnae invidēre.

6. Scīmus Cicerōnem oratōrem fuisse clarum.

7. Navigantĭbus movēri videntur ea, quae stant.

8. Priămō regnante, Troja capta erat.

9. Omnĭbus bonis amissis, homo sapiens dives est.

10.Ad Themistoclem quidam doctus homo accessisse dicĭtur eique artem memoriae pollicĭtus esse se traditūrum.

11.Ut ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum canis, sic homo ad duas res, ad intellegendum et agendum natus est.

12.Adhibenda est in jocandō moderatio.

13.Sed quid faciāmus?

14.Út sis nócte levís, sít tibi céna brevís.

15.Mos erat a majōrĭbus Lacedaemoniis tradĭtus, ut duos habērent semper reges.

16.Agesilaus, cum ex Aegypto reverterētur vēnissetque in portum, decessit.

17.Marcelli Scipiōnis domus, cum honōre ac virtūte florērent, signis et tabŭlis pictis erant vacuae.

18.Nisi dolēres tu, ego dolērem.

19.Dici non potest, quam sim hesternā disputatiōne tuā delectātus.

20.Cum Alexander in ruīnis Trojae esset, sacerdos quidam ex eō quaesivisse dicĭtur, num lyram Parĭdis vidēre vellet. Cui ille respondit: “Malo hastam Achillis, quam lyram Parĭdis”.

Варіант 5

Завдання 1.quisquis usus perpetuus.

Завдання 2. a) e-vello, velli, vulsum, ĕre 3;

b) ex-pōno, posui, posĭtum, ĕre 3;

c) diripio, ripui, reptum, ĕre 3;

d) făcio, fēci, făctum, ĕre 3;

e) ad-ministro, āvi, ātum, āre 1.

Завдання 3. consumitur, minuĕrat, respondēbo, respondĕris, educati erant, statuērunt, sperābat, vidēmur, feras, floreant, constituĕret, orta est, consuevĕrit, odissent, definivisset.

Завдання 4. reverti, victūrum esse, vixisse, posse, appropinquantĭbus, aedificātō, futūros esse, definītum esse, esse.

Завдання 9.

1. Gútta cavát lapidém, consúmitur ánulus úsu.

2. Milĭtum vires inopia frumenti minuĕrat.

3. Respondēbo tibi, sed non ante, quam tu ipse mihi respondĕris.

4. Romŭlus et Remus, ut fama est, in iisdem locis, ubi exposĭti educatique erant, urbem condĕre statuērunt.

5. Caesar legātos ad se reverti jussit.

6. Adulescens sperābat se diu victūrum esse, senex potest dicĕre se diu vixisse.

7. Ante omnia necesse est se ipsum aestimāre, quia ferre plus nobis vidēmur posse, quam possumus.

8. Persis appropinquantĭbus, Athenienses resistĕre constituērunt.

9. Caesar exercĭtum Romānum, ponte paucis diēbus aedificātō, Rhenum fluvium transportāvit.

10.Romāni, Hannibăle vivō, nunquam se sine insidiis futūros existimābant.

11.Caesar oppidum expugnāvit et ad diripiendum militĭbus concessit.

12.Et hodie in Italiā usitātum est proverbium agricolārum: laudandos montes, sed a planitiē non recedendum.

13.Ames parentem, si aequus est, si alĭter, feras.

14.Sol effĭcit ut omnia floreant.

15.Imperātor Adriānus equos et canes sic amāvit, ut eis sepulchra constituĕret.

16.Chabrias multa in Eurōpa bella administrāvit, cum dux Atheniensium esset.

17.In Aegyptō geometria orta est, cum non tantum terrae, sed et maris, et caeli, et aĕris spatia metīri consuevĕrit.

18.Illi, nisi odissent patriam, nunquam inimīci nobis fuissent.

19.Athenienises mīsērunt Delphos consultum, quidnam facĕrent de rebus suis.

20.Cum Plato philosophus homĭnem ita definivisset: “Homo est anĭmal bipes implūme”, –et discipŭli ejus recte sic homĭnem definītum esse censuissent, Diogĕnes gallum, cui pennas evellĕrat, in scholam Platōnis attulit et hunc homĭnem Platōnis esse dixit.

Варіант 6

Завдання 1.omnis res incerta.

Завдання 2. a) in-vādo, vāsi, vāsum, ĕre 3;

b) cerno, crēvi, crētum, ĕre 3;

c) jaceo, ui, ĭtum, ēre 2;

d) prae-păro, āvi, ātum, āre 1;

e) per-do, dĭdi, dĭtum, ĕre 3.

Завдання 3. pervēnĕrant, populabantur, rediĕris, explēbĭtur, carpĭte, carptus erit, proclamāvērunt, maluit, incensi sumus, possit, orirētur, sint, vidisset, loquerētur, commōti sint.

Завдання 4. nutrīri, esse servātam, fugisse, defendente, captis, murīri, interfectis, timēre.

Завдання 9.

1. Amīcus certus in rē incerta cernĭtur.

2. Helvetii in Aeduōrum fines pervēnĕrant eorumque agros populabantur.

3. Quando tandem, amīce carissĭme, ex Hispaniā tua Romam rediĕris et omnium tuōrum expectatio explēbĭtur?

4. Cárpĭte flórem, quí, nisi cárptus erít, túrpiter ípse cadét.

5. Vetus sententia est artes honōre nutrīri.

6. Post pugnam Marathoniam Graeci proclamāvērunt patriam esse servātam.

7. Fugisse ex proeliō dicuntur potissĭmi latrōnum duces.

8. Galli, nullō defendente, in urbem Romam invāsērunt.

9. Alexander Magnus, urbĭbus maritĭmis captis, interiōrem Asiam occupāvit.

10.Sulla, tametsi, suppliciō hostium partes suas munīri intellegēbat, tamen, paucis interfectis, cetĕros beneficiō, quam metū, retinēre maluit.

11.Beāte vivendi cupiditāte omnes incensi sumus.

12.Audendum est: fortes juvat ipsa Venus.

13.Quis fallĕre possit amantem?

14.Nunquam imperātor ita paci credit, ut non se praepāret bellum.

15.Pericŭlum erat, ne ex magna milĭtum offensiōne seditio orirētur.

16.Littĕrae, cum sint paucae, tamen innumerabĭlia verba efficiunt.

17.Diogĕnes, cum gladium in viā jacentem vidisset: “Quis, – inquit, – te perdĭdit, aut quem tu?”

18.Plurĭbus verbis ad te scribĕrem, si res verba desiderāret ac non pro se ipsa loquerētur.

19.Judĭces reos interrŏgant, quĭbus causis ad scelĕra commōti sint.

20.Erat caelum grave sordĭdis nubĭbus, quae fere in aquam aut in ventum resolvuntur. Nondum erat tempestas, sed jam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Rogāvi gubernatōrem, ut me in alĭquo litŏre exponĕret. Dicēbat ille, nihil se aeque in tempestāte timēre, ac terram.

 

Варіант 7

Завдання 1.quisque vir dives.

Завдання 2. a) fŭgio, fūgi, , ĕre 3;

b) exstinguo, stīnxi, stīnctum, ĕre 3;

c) re-pugno, āvi, ātum, āre 1;

d) valeo, ui, ,ēre 2;

e) inter-rŏgo, āvi, ātum, āre 1.

Завдання 3. vixi, dedĕrat, perēgi, adhibuĕris, convalesces, gesta sunt, putat, sperābat, ortum est,vidētur, loquāris, cogites, possit, persequerentur, novisset.

Завдання 4. mitti, superatūrum esse, appropinquāre, ademptō, dixisse, convenīre.